- SAMNITES
- I.SAMNITESItaliae populi quorum regio Samnium, et Samnis, inter Latium, Campaniam, Caracenos, Pelignos, Vestinos, et Sabinos continetur. Regio IV. Italiae, ex divisione ab Augusto primum facta, in ora Superi maris, a Tiferno ad Aternum amnem porrecta, Plin. l. 3. c. 13. Originem huius gentis ostendit Cluverius Ital. Ant. l. 3. c. 8. ubi de Ausonum gente disserit: qui postea dicti fuêre Opici, et Osci, ac tandem Sabini et Sabelli: quorum dein pars maxima Samnites vocati, Strab. l. 5. Ε῎ςτι δὲ παλαιότατον γένος οἱ Σαβῖνοι, καὶ ἀυτόχθονες. τούτων δὲ ἀποίκοι Σαμνῖται. Varto de L. L. l. 6. Hoc enim a Sabinis orti Samnites tenuerunt. Gens bellicosa fuit et summe potens, teste Liviô, l. 10. utpote cuius opes et vires creverunt in tantum, ut 80. Milia peditum et 8. milia equitum armarent ad bellum. Saepe gravissimis bellis fatigârunt Romanos, nonnumquam vicerunt, ut memorabilis illa ad Caudinas Furcas parta victoria testatur, quam Liv. l. 9. commemorat, addens 50. annis eos plane subactos a Fabiis atque Papyriis. Sylla eorum 4. milia, vel (ut alii) 6. milia in Circo maximo, vel (ut nonnulli) in Campo Martio ad Ovilia, militibus ad caedem immissis, tradidit iugulanda per 3. dies continuas, clamitans, Romanum populum numquam habiturum pacem, quamdiu Samniticum superesset nomen. Equitibus sors belli pepercisset; sed eos proscriptione est inse ctatus. Scribit et Strabo, plerasqueve eorum urbes tempore Syllae funditus eversas, inqueve vicos redactas. Apud Livium loc. cit. quoque Papyrii Cursoris, de iisdem reportatam victoriam, easqueve urbium ruinas legas, ut suâ aetate, inquit Florus l. 1. c. 16. Samnium in ipso Samnio requirerent. De Samnitibus Horat. l. 2. ep. 2. v. 97.Caedimur, et totidem plagis consumimus hostem,Lento Samnites ad lumina prima duello.Lucanus l. 2. v. 137.------- Romanaque SamnisUltra Candinas speravit vulnera Furcas.Samnites ab hastis, quas ferebant, dicti sunt apud Festum, hastae enim a Graecis σαυνίαι dicuntur. Sane Graeci quoque eos Σαυνίτας vocant. Dionys. v. 357.Σαυνῖται δ᾿ ἐπὶ τοῖσι μέσην χθόνα ναιετάου???ι,Καὶ Μαρσῶν θοὰ φῦλα.Nic. Lloydius. Baudrando Samnites proprie dicti erant, ubi postea Ducatus Beneventanus, et ubi nunc sunt pars Aprutii citerioris, Comitatus Molisinus ac partes Capitanatae provinc. Principatus ulterioris et Terrae Laboris, ex Brietio. Eorum praecipua Urbs erat Beneventum.Urbes Samnii, et Aprutii:Aesernia. Vide Esernia. Alliphae, Alifi, Episcopalis sub Archiepiscopo Beneventano, nunc inter urbes Campaniae. Angolus, Citta di S. Angelo, Episcopalis, Pinnensi iuncta. * Anxanum, Lanciano, Archiepiscopalis, in Frentanis. * Aquila, Episcopalis, ex Amiterno et Forconio urbibus destructis sub Archiepiscopo Teatino, uti libera, Aquila. Atria, Atri, Ducatus. Episcopalis cum Pinnensi. * Beneventum, Benevento, Archiepiscopalis, ditionis Pontificiae. Bovianum, Boiano, Episcopalis, Comitatus Molisii, sub Archiepiscopo Beneventano. Camplum, Campli, Episcopalis, Ortoni copulata.Durcalis urbs, Citta Ducale, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino. Esernia, Sergna, Episcopalis, Comitatus Molisii, sub Archiepiscopo Capuano. Guardia alferia, Episcopalis Comitatus Molisii, sub Archiepiscopo Beneventano, Guardia Alferes. Interamna, Teramo, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino, quasi libera. † Marsi, Marci, Episcopalis urbs Latii sub Archiepiscopo Teatino, sedes Piscinae. Orton, uti libera, Ortona, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino. Pinna, Citta di Penna, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino. Suimo, Sulmona, Episcopalis sub Archiepiscopo Teatino. * Teate, Citta di Chieti, Archiepiscopalis. † Telesia, Telese, manet Episcopatus sub Archiepiscopo Beneventano, sed urbs ipsa excisa est. Interiit Aquilonia, ut neque locus indicetur.II.SAMNITESin Ludo, genus erant gladiatorum, qui et diversam ab aliis sibiqueve peculiarem habebant armaturam. Solinus c. 4. Varro in relatione prodigiosae fortitudinis annotavit, Trittannum gladiatorem naturâ Samnitem fuisse, qui et rectis et transversis nervis non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis ac brachiis, omnes adversarios levi tactu, pene securis congressionibus, vicerit. Ubi gente Samnitem intelligit Delrius, sed Plin. l. 7. c. 20. Samnitium tantum armaturâ ornatum in ludo gladiatorio scribit. Dicti autem hi gladiatores eô nomine sunt, non quod essent origine et patriâ Samnites, nec quod Samnites ullam naturalem aptitudmem ad gladiatoriam haberent, sed quod horum populorum armis uterentur. Originem rei Liv. l. 9. aperit, Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armârunt, Samnitumqueve nomine appellârunt. Ubi ornatum vocat, armaruram horum gladiatorum. Quemadmodum ornamenta corum, apud Senecam et Sueronium, similiter τὰ ὅπλα sunt, arma, Salmas. ad Solin. p. 35. Uti vero Samnites hi dicti, a genere armorum, sic Murmillones, ut notat Festus, antea Galli dicebantur, quod genere armaturae Gallicô uterentur, apud Eund. p. 39.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.